Informazioni
e curiosità
Cerca Elenco
completo
Suggerisci Links
  Italia
 Milano  Meridiane  Edicole
ricerca rapida



0 1 2
3 4
  Scheda  
Nome e Cognome Vittorie flotta toscana
Dove si trova lungarno Simonelli (Arsenale) - Pisa, PI
Categoria armi
Segnalato da Michele Mazzucato
Sono vittorie contro pirati levantini che un tempo infestavano il Mediterraneo; nelle epigrafi si fa anche la conta di quanti cristiani ogni volta furono liberati dalla schiavit¨ in cui erano caduti per precedenti razzie. Nella lapide 4 si menzionano i cavalieri di S.Stefano, un ordine fondato da Cosimo I de Medici nel 1561 allo scopo di eliminare la pirateria.
Le lapidi sono sul muro dell'antico arsenale mediceo.
 
     
 
 
(Testo)

(lapide 1)

QUOD ROSTRUM INTUERIS ALEXANDRINAE
PRAETORIAE FUIT FERDINANDI I AUSPICIIS,
JACOBI JNGHIRAMI DUCTU ANNO MDCII
AETRUSCAE TRIREMES IN AEGEO ALEXANDRINAS
ET NAUPLIAS AGGRESSAE ILLARUM PRAETORIAM
CUM VICARIA SPOLIARUNT ET CAPTIVAS
DUXERUNT HARUM PRAETORIAM
INCENDERUNT ET PRAEDATORIO LEMBO
DIRECTO PRAETER CCCXX TURCOS CAPTOS ET
CRISTIANOS CXLV RECEPTOS, INGENTEM
PRAEDAM GLORIAMQUE REPORTARUNT.


(lapide 2)
FOELICIBUS AUSPICIIS FERDINANDI II
DUCTU IOH. PAULI BORBONII, TUSCAE TRIREMES
CHRISTIANI NOMINIS TUTELAE, GLORIAEQ.
VELIFICANTES, EUBOICAM CLASSEM
ADORTAE, PRAETORIAM IPSAM A MACHINIS,
ET MILITE PARATISSIMAM, CUIUS ROSTRUM
SUSPICIS, CUM BARBARIS LXXX, QUI SOLI
PUGNAE SUPERFUERANT, EXPUGNATAM
CAPTIVAM TRAXERUNT CHRISTIANIS
CCXII IN LIBERTATEM VINDICATIS


(lapide 3)
ETRUSCA CLASSIS AUSPICIIS COSMI II
DUCTU OCTAVII BARBOLANI VI KAL. QUINCT.
AN. MDCXX AD INSULAM LOPADUSAM NAVES
UTICENSES PERSECUTA, FRUSTRA FUGIENTES
PERNICITATE, ARMISQ. VICIT PRAETORIAM,
CUIUS PUPPIM CERNIS, EXPUGNAVIT
BARBAROS CXV IN CATENAS, UNDE
CHRISTIANOS CCCXXX EXEMERAT, CONIECIT,
DOCENS, QUOD SAEPE ALIAS, UTICENSES
PRAEDONES PRAEDAM DEDISCERE, IUGUM PATI


(lapide 4)
HAEC MARINA SPOLIA SUNT MONUMENTA
VIRTUTIS EQUITUM S.STEPHANI ETRUSCAE
TRIREMES III KAL. MAIAS AN. MDCXVI
COSMI II AUSPICIO, DUCTU IACOBI
INGHIRAMI CLASSIS AMURATHIS IMMANISSIMI
ARCHIPIRATAE RELIQUAS AD EUBOEAM
INTERCIPIUNT FRATRIS FILIO PRAETORIAM,
AC VICARIAM ERIPIUNT HOSTES
CHRISTIANAE REIP. ET SUOS IUSTA SERVITUTE
MULTANT CCXVI CRISTIANOS AB INIUSTA
SERVITUTE EREPTOS LIBERTATE DONANT
CCCCXVIII GEMINUM INCLITAE VICTORIAE DEC.


(lapide 5)
ETRUSCI, IACOBO INGHIRAMO TRIREMIUM
PRAEFECTO, XVI KAL. MAIAS ANNO MDCXIII
PARVA CLASSE, INGENTI ANIMO, AGRIMANI
PORTUM INGRESSI, OPIDO, ET ARCE POTITI,
DUAS CYPRIAS TRIREMES PRAETORIAS AMBAS,
QUARUM MONUMENTA VIDES, IN POTESTATEM
REDACTAS, BARBAROS CAPTIVOS CCXLIII
TOTIDEMQ. FERME CHRISTIANOS SERVITIO
EXEMPTOS AD COSMUM II CUIUS AUSPICIIS
REM GESSERANT, OVANTES DUXERUNT,


foto Mazzucato
 
 
     
 
Home Banner Torna indietro