Informazioni
e curiosità
Cerca Elenco
completo
Suggerisci Links
  Italia
 Milano  Meridiane  Edicole
ricerca rapida



  Scheda  
Nome e Cognome Inondazione dell'Arno 1/12/1758
Dove si trova piazza Buondelmonti - Impruneta, FI
Categoria varia
Segnalato da Franco Zatini
La prima riga Ŕ in greco (da leggere syn the˛) e significa con Dio; nell'ultima lettera manca una piccola i (iota) che dovrebbe essere scritta sotto la grande omega.
 
     
 
 
(Testo)

C Y N    Θ E Ω
QUUM ANNO SALUTIS MDCCLVIII, KALENDIS DECEMBRIBUS ARNUS
FLUVIUS POST DIUTURNOS IMBRES SUPERATIS AGGERIBUS
EXUNDANS AGRUM FLORENTINUM VASTASSET AC IN URBEM IPSAM
INVECTUS CENO ET INQUINAMENTIS MAGNAM EIUS PARTEM
REPLEVISSET ADEO UT CIVES PRAETER MERCIUM IACTURAM
GRAVITATE ODORIS ET MORBORUM QUOS AER PUTRESCENTIUM
AQUARUM EXHALATIONE CORRUPTUS GIGNIT METU VEXARENTUR
PLACUIT VETUSTISSIMAM DEIPARAE VIRGINIS ICONEM QUAE IN SACRAE
HUIUS AEDIS ORNATIORE CELLA MAGNA POPULORUM RELIGIONE
COLITUR REMOTO QUO TEGITUR VELO SUPPLICATIONIBUS PER
QUATRIDUUM EXPONI QUOD ET PERACTUM EST IX. KALENDAS
IANUARIAS SUBSEQUUTA STATIM CAELI SERENITATE QUAE USQUE
AD VII KALENDAS MARTIAS CONSTANTER PERDURAVIT, OCTAVIUS
IUNIUS ANTISTES ET AEDITUI FRANCISCO BONDELMONTIO
SENATORE FL. AEDIS PATRONO ANNUENTE REI MEMORIAM HOC LAPIDE
INSCRIPTO SUPERESSE VOLUERUNT ANNO SALUTIS MDCCLIX.


foto Zatini
 
 
     
 
Home Banner Torna indietro