Informazioni
e curiosità
Cerca Elenco
completo
Suggerisci Links
  Italia
 Milano  Meridiane  Edicole
ricerca rapida



0 1 2
3
  Scheda  
Nome e Cognome Pier Francesco Orsini (Benedetto XIII)
Gravina di Puglia, Ba 1649 - Roma 1730
Dove si trova piazza Orsini - Benevento, BN
Categoria chiesa
Segnalato da Franco Zatini
Per saperne di più ...
wikipedia Cerca Pier Francesco Orsini (Benedetto XIII) su Wikipedia
Entr˛ nell'ordine domenicano e a 23 anni venne nominato cardinale; nel 1686 fu chiamato alla sede arcivescovile di Benevento. Nel 1724 fu eletto papa.
 
     
 
 
(Testo)

(sui 4 lati del piedistallo)

I
MEMORIAE
ET
NOMINI AETERNUM VICTURO
BENEDICTI XIII O.P.
MAXIMI OPTIMIQUE PONTIFICIS
ANTEA CARDINALIS VICENTII M.URSINI
ARCHIEPISCOPI BENEVENTANI
QUI HANC CENTUM OPPIDORUM DIOECESIM ANNIS
XLIII SIC ADMINISTRAVIT UT NULLUS FUERIT VICUS
LOCO DISSITUS AUT ACCESSU PRAERUPTUS QUEM NON
ITERATO LUSTRAVERIT
UBIQUE VERO SACRIS AEDIBUS DEDICATIS ORNATISVE
EGESTATE SUBLATA MORUM SIQUA IRREPSERAT
PRAVITATE DEPULSA TOTIUS PROVINCIAE BONO
ET RELIGIONIS INCREMENTO SUMMA VIRTUTE
PROSPEXIT

II
METROPOLIM PULSIBUS TERRAE MOTUS CONCUSSAM
ET SOLO PENE AEQUATAM SUO PRAESERTIM AERE
BIS RESTAURAVIT CIVIUM COMMODO SALUBRIOREM
AQUAS INTRA MOENIA PER FISTULAS SILICEAS
LONGIUS ADVEXIT
NOSOCOMIA ET HOSPITALES DOMOS MENDICIS
ALENDIS FUNDAVIT ANNUA STIPE EISDEM LEGAVIT
HORREUM PUBBLICUM ET MENSAM PECUNIAE
PIGNORATICIAE INSTITUIT NOVOS RELIGIOSORUM
HOMINUM ORDINES ACCERSIVIT EORUMQUE COENOBIA
EXTRUI FECIT DOTAVITQUE

III
TEMPLUM PRINCEPS IN QUO PROVINCIALES
CONVENTUS TOTIES INDIXERAT MULTIPLICI
SUPELLECTILI AURO ETIAM ARGENTO SERICO
SUMTUOSISSIMA LOCUPLETAVIT CENSU PERENNI
AD REFICIENDUM ADSIGNATO QUIBUS
TER DECIES CENTENA MILLIA SCUTATA
IMPENDIT
ROMANUS PONTIFEX INAUCURATUS INGENTI
LIBERALITATE REMPUBLICAM AERE ALIENO LEVAVIT
[     ]MINOQUE AD HANC URBEM SUSCEPTO ITINERE
QUOD RELIQUERAT PRAESENTIAE SUAE DESIDERIUM
AMANTISSIME EXPLEVIT

IV
HUIC INCOMPARABILI ANTISTITI
PIO MUNIFICO SAPIENTI PATRI PATRIAE
CURANTE IMPRIMIS
FRANCISCO M.CARDINALI BANDITI ARIMIN[     ]
CLER. REG. ARCHIEPISCOPO BENEVENTANO
SIGNUM PARIO MARMORE CUM BASI
ET FASTORUM DESCRIPTIONE POSITUM EST
ANNO MDCCLXXVIII


foto Zatini
 
 
     
 
Home Banner Torna indietro