Informazioni
e curiosità
Cerca Elenco
completo
Suggerisci Links
  Italia
 Milano  Meridiane  Edicole
ricerca rapida



  Scheda  
Nome e Cognome Strada Bologna-Etruria
Dove si trova S.S. n.64 - Porretta Terme, BO
Categoria varia
Segnalato da Michele Mazzucato
 
     
 
 
(Testo)

D. N. GREGORIO XVI PONTIFICE MAXIMO
V. E. VINCENTIUS MACCHIUS

CARD. TITULO IOANN. ET PAULLO APOSTT.
LEG. PROV. BONON.
UTI POSTREMUS HICCE ITINERIS TRACTUS
A BONONIA AD FINES ETRURIAE PATERET
RUPEM TRANSVERSIM APERIENDAM
AUCTORITATE VIGILANTIA PRAESENTIA ENIXE CURAVIT
MUNIFICENTIAMQ. XVIII VIR. CONS. PROV.
OB TANTUM OPUS
A. MDCCCXXXVIII SPONTE AB IPSIS DECRETUM
AC PER VINCENTIUM BERNARDIUM MATHEM. PRAEP. VIAR.
ET IOSEPHUM COLLIVAM MATHEM. ADIUTOREM
DE PROVINCIAE SUMPTIBUS PERFECTUM
AD COMMEANTIUM COMMODUM MERCESQ. EVEHENDAS OPPORTUNISSIMUM
POPULIS FINITIMIS AEMULANDAM PROPOSUIT
CUIUS REI MEMORIAM
HONORI V. E VICE SACRA FUNGENTIS
ET XVIII VIR. CONSIL. PROV. SUPRA SCRIPTOR
CAMILLUS SALINA COM.
CAESAR IACOBUS BEVILACQUA AREOSTUS MARCH.
PHILIPPUS BOSCHIUS MARCH.
III VIRI REI PROV. ADMINISTRAND.
MARMORI INSCULPTAM POSTERIS TRADEND. IUSSERVNT
A. MDCCCXXXVIIII


foto Mazzucato
 
 
     
 
Home Banner Torna indietro