Informazioni
e curiosità
Cerca Elenco
completo
Suggerisci Links
  Milano
 Italia  Meridiane  Edicole
ricerca rapida



0 1 2 3
4 5 6
  Scheda  
Nome e Cognome Giulio Cesare Ottaviano Augusto
Roma 63 a.C. - Nola, Na 14 d.C.
Dove si trova via Ripetta (Ara Pacis) - zona
Categoria politica e Stato
Segnalato da Sandro Vallocchia
Per saperne di più ...
wikipedia Cerca Giulio Cesare Ottaviano Augusto su Wikipedia
Nel nuovo complesso museale che ospita l'Ara Pacis sono state incluse le lastre di travertino dove nel 1938 fu trascritto il testo del Monumentum Ancyranum, che riporta le Res gestae di Augusto, cioè il resoconto -in prima persona- di ciò che l'Imperatore fece in campo militare, diplomatico, civile e religioso. Nella prima riga della colonna 3 Augusto ricorda anche la costruzione dell'Ara Pacis.
Segnalo alcuni errori di trascrizione: colonna 1, riga 9 EATERNAS per EXTERNAS; colonna 1, riga 17: QUIQUIENS per QUINQUIENS; colonna 1, riga 18 SENATU per SENATUS; colonna 2, riga 7 EXAGINTA per SEXAGINTA; colonna 4, riga 20 CDEBEBAT per DEBEBAT.
 
     
 
 
(Testo)

RES GESTAE DIVI AUGUSTI QUIBUS ORBEM TERRARUM IMPERIO POPULI ROMANI SUBIECIT ET IMPENSAE QUAS IN REM PUBLICAM POPULUMQUE ROMANUM FECIT
(colonna 1)
ANNOS UNDEVIGINTI NATUS EXERCITUM PRIVATO CONSILIO ET PRIVATA IMPENSA COMPARAVI PER QUEM REM PUBLICAM
A DOMINATIONE FACTIONIS OPPRESSAM IN LIBERTATEM VINDICAVI   EO NOMINE SENATUS DECRETIS HONORIFICIS
IN ORDINEM SUUM ME A DLEGIT C.PANSA ET A.HIRTIO CONSULIBUS CONSULAREM LOCUM SENTENTIAE DICENDAE
TRIBUENS ET IMPERIUM MIHI DEDIT   RES PUBLICA NE QUID DETRIMENTI CAPERET ME PRO PRAETORE SIMUL CUM
CONSULIBUS PROVIDERE IUSSIT   POPULUS AUTEM EODEM ANNO ME CONSULEM CUM CONSUL UTERQUE IN BELLO
CECIDISSET ET TRIUMVIRUM REI PUBLICAE CONSTITUENDAE CREAVIT   QUI PARENTEM MEUM INTERFECERUNT EOS
IN EXILIUM EXPULI IUDICIIS LEGITIMIS ULTUS EORUM FACINUS ET POSTEA BELLUM INFERENTIS REI PUBLICAE VICI BIS ACIE
BELLA TERRA ET MARI CIVILIA EXTERNAQUE TOTO IN ORBE TERRARUM SAEPE GESSI VICTORQUE OMNIBUS VENIAM
PETENTIBUS CIVIBUS PEPERCI   EATERNAS GENTES QUIBUS TUTO IGNOSCI POTUIT CONSERVARE QUAM
EXCIDERE MALUI   MILLIA CIVIUM ROMANORUM SUB SACRAMENTO MEO FUERUNT CIRCITER QUINGENTA
EX QUIBUS DEDUXI IN COLONIAS AUT REMISI IN MUNICIPIA SUA STIPENDIS EMERITIS MILLIA ALIQUANTO PLURA
QUAM TRECENTA ET IIS OMNIBUS AGROS ADSIGNAVI AUT PECUNIAM PRO PRAEMIIS MILITIAE
DEDI   NAVES CEPI SESCENTAS PRAETER EAS SI QUAE MINORES QUAM TRIREMES FUERUNT   BIS OVANS
TRIUMPHAVI ET TRIS EGI CURULIS TRIUMPHOS ET APPELLATUS SUM VICIENS ET SEMEL IMPERATOR DECERNENTE
PLURIS TRIUMPHOS MIHI SENATU QUIBUS OMNIBUS SUPERSEDI LAURUM DE FASCIBUS DEPOSUI IN
CAPITOLIO VOTIS QUAE QUOQUE BELLO NUNCUPAVERAM SOLUTIS   OB RES A ME AUT PER LEGATOS
MEOS AUSPICIS MEIS TERRA MARIQUE PROSPERE GESTAS QUINQUAGIENS ET QUIQUIENS DECREVIT SENATUS
SUPPLICANDUM ESSE DIS IMMORTALIBUS   DIES AUTEM PER QUOS EX SENATU CONSULTO SUPPLICATUM EST
FUERE DCCCLXXXX IN TRIUMPHIS MEIS DUCTI SUNT ANTE CURRUM MEUM REGES AUT REGUM LIBERI
NOVEM   CONSUL FUERAM TERDECIENS CUM SCRIBEBAM HAEC ET ERAM SEPTIMUM ET TRIGENSIMUM
TRIBUNICIAE POTESTATIS DICTATURAM ET APSENTI ET PRAESENTI MIHI DELATAM ET A POPULO ET A SENATU
M.MARCELLO ET L.ARUNTIO COS. NON RECEPI   NON SUM DEPRECATUS IN SUMMA FRUMENTI PENURIA
CURATIONEM ANNONAE QUAM ITA ADMINISTRAVI UT INTRA DIES PAUCOS METU ET PERICLO PRAESENTI
CIVITATEM UNIVERSAM LIBERAREM IMPENSA ET CURA MEA   CONSULATUM QUOQUE TUM ANNUUM ET PERPETUUM
MIHI DELATUM NON RECEPI   CONSULIBUS M.VINICIO ET Q.LUCRETIO ET POSTEA P.LENTULO ET CN.LENTULO
ET TERTIUM PAULLO FABIO MAXIMO ET Q.TUBERONE SENATU POPULOQUE ROMANO CONSENTIENTIBUS UT
CURATOR LEGUM ET MORUM MAXIMA POTESTATE SOLUS CREARER MAGISTRATUM NULLUM CONTRA MOREM
MAIORUM DELATUM RECEPI   QUAE TUM PER ME GERI SENATUS VOLUIT PER TRIBUNICIAM POTESTATEM


(colonna 2)
PERFECI CUIUS POTESTATIS CONLEGAM ET IPSE ULTRO QUINQUIENS MIHI A SENATU DEPOPOSCI ET ACCEPI
TRIUMVIRUM REI PUBLICAE CONSTITUENDAE FUI PER CONTINUOS ANNOS DECEM   PRINCEPS SENATUS FUI USQUE
AD EUM DIEM QUO SCRIPSERAM HAEC PER ANNOS QUADRAGINTA &nbasp; PONTIFEX MAXIMUS AUGUR QUINDECIMVIRUM
SACRIS FACIUNDIS SEPTEMVIRUM EPULONUM FRATER ARVALIS SODALIS TITIUS FETIALIS FUI PATRICIORUM
NUMERUM AUXI CONSUL QUINTUM IUSSU POPULI ET SENATUS   SENATUM TER LEGI ET IN CONSULATU SEXTO
CENSUM POPULI CONLEGA M.AGRIPPA EGI LUSTRUM POST ANNUM ALTERUM. ET QUADRAGENSIMUM FECI QUO LUSTRO CIVIUM
ROMANORUM CENSA SUNT CAPITA QUADRAGIENS CENTUM MILLIA ET EXAGINTA TRIA MILLIA TUM ITERUM CONSULARI CUM IMPERIO
LUSTRUM SOLUS FECI C.CENSORINO ET C.ASINIO COS. QUO LUSTRO CENSA SUNT CIVIUM ROMANORUM CAPITA QUADRAGIENS
CENTUM MILLIA ET DUCENTA TRIGINTA TRIA MILLIA ET TERTIUM CONSULARI CUM IMPERIO LUSTRUM CONLEGA TIB.CAESARE
FILIO MEO FECI   SEX.POMPEIO ET SEX.APPULEIO COS. QUO LUSTRO CENSA SUNT CIVIUM ROMANORUM CAPITUM
QUADRAGIENS CENTUM MILLIA ET NONGENTA TRIGINTA ET SEPTEM MILLIA   LEGIBUS NOVIS INLATIS MULTA
EXEMPLA MAIORUM EXOLESCENTIA IAM EX NOSTRO SAECULO REDUXI ET IPSE MULTARUM RERUM EXEMPLA
IMITANDA POSTERIS TRADIDI VOTA PRO VALETUDINE MEA SUSCIPI PER CONSULES ET SACERDOTES QUINTO
QUOQUE ANNO SENATUS DECREVIT   EX IIS VOTIS SAEPE FECERUNT VIVO ME LUDOS ALIQUOTIENS SACERDOTUM
QUATTUOR AMPLISSIMA COLLEGIA ALIQUOTIENS CONSULES   PRIVATIM ETIAM ET MUNICIPATIM UNIVERSI CIVES
UNANIMITER CONTINENTER APUD OMNIA PULVINARIA PRO VALETUDINE MEA SUPPLICAVERUNT   NOMEN
MEUM SENATUS CONSULTO INCLUSUM EST IN SALIARE CARMEN ET SACROSANCTUS UT ESSEM MIHI DATUM
ET QUOAD VIVEREM TRIBUNICIA POTESTAS MIHI ESSET LEGE SANCTUM EST PONTIFEX MAXIMUS NE FIEREM IN
VIVI CONLEGAE LOCUM POPULO ID SACERDOTIUM DEFERENTE MIHI QUOD PATER MEUS HABUERAT RECUSAVI
QUOD SACERDOTIUM ALIQUOD POST ANNOS EO MORTUO QUI ID TUMULTUS OCCASIONE OCCUPAVERAT CUNCTA
EX ITALIA AD COMITIA MEA CONFLUENTE MULTITUDINE QUANTA ROMAE NUNQUAM TRADITUR ANTE ID
TEMPUS FUISSE RECEPI P.SULPICIO C.VALGIO CONSULIBUS %nbsp; ARAM FORTUNAE REDUCIS ANTE AEDES
HONORIS ET VIRTUTIS AD PORTAM CAPENAM PRO REDITU MEO SENATUS CONSACRAVIT IN QUA PONTIFICES
ET VIRGINES VESTALES ANNIVERSARIUM SACRIFICIUM FACERE IUSSIT EO DIE QUO CONSULIBUS Q.LUCRETIO
ET M.VINICIO IN URBEM EX SYRIA REDIERAM ET DIEM AUGUSTALIA EX COGNOMINE NOSTRO APPELLAVIT
EX SENATUS AUCTORITATE PARS PRAETORUM ET TRIBUNORUM PLEBI CUM CONSULE Q.LUCRETIO ET
PRINCIPIBUS VIRIS OBVIAM MIHI MISSA EST IN CAMPANIAM QUI HONOS AD HOC TEMPUS NEMINI PRAETER
ME EST DECRETUS   CUM EX HISPANIA GALLIAQUE REBUS IN IIS PROVINCIS PROSPERE GESTIS ROMAM


(colonna 3)
REDI TI.NERONE P.QUINTILIO CONSULIBUS ARAM PACIS AUGUSTAE SENATUS PRO REDITU MEO CONSACRANDAM
CENSUIT AD CAMPUM MARTIUM IN QUA MAGISTRATUS ET SACERDOTES VIRGINESQUE VESTALES ANNIVERSARIUM
SACRIFICIUM FACERE IUSSIT   IANUM QUIRINUM QUEM CLAUSSUM ESSE MAIORES NOSTRI VOLUERUNT CUM
PER TOTUM IMPERIUM POPULI ROMANI TERRA MARIQUE ESSET PARTA VICTORIIS PAX CUM PRIUS QUAM NASCERER A
CONDITA URBE BIS OMNINO CLAUSUM FUISSE PRODATUR MEMORIAE TER ME PRINCIPE SENATUS CLAUDENDUM ESSE CENSUIT
FILIOS MEOS QUOS IUVENES MIHI ERIPUIT FORTUNA GAIUM ET LUCIUM CAESARES HONORIS MEI CAUSSA
SENATUS POPULUSQUE ROMANUS ANNUM QUINTUM ET DECIMUM AGENTIS CONSULES DESIGNAVIT UT EUM
MAGISTRATUM INIRENT POST QUINQUENNIUM ET EX EO DIE QUO DEDUCTI SUNT IN FORUM UT INTERESSENT
CONSILIIS PUBLICIS DECREVIT SENATUS   EQUITES AUTEM ROMANI UNIVERSI PRINCIPEM IUVENTUTIS UTRUMQUE
EORUM PARMIS ET HASTIS ARGENTEIS DONATUM APPELLAVERUNT   PLEBEI ROMANAE VIRITIM HS TRECENOS
NUMERAVI EX TESTAMENTO PATRIS MEI ET NOMINE MEO HS QUADRINGENOS EX BELLORUM MANIBIIS CONSUL
QUINTUM DEDI ITERUM AUTEM IN CONSULATU DECIMO EX PATRIMONIO MEO HS QUADRINGENOS CONGIARI
VIRITIM PERNUMERAVI ET CONSUL UNDECIMUM DUODECIM FRUMENTATIONES FRUMENTO PRIVATIM COEMPTO
EMENSUS SUM ET TRIBUNICIA POTESTATE DUODECIMUM QUADRINGENOS NUMMOS TERTIUM VIRITIM DEDI
QUAE MEA CONGIARIA PERVENERUNT AD HOMINUM MILLIA NUNQUAM MINUS QUINQUAGINTA ET DUCENTA
TRIBUNICIAE POTESTATIS DUODEVICENSIMUM CONSUL XII TRECENTIS ET VIGINTI MILLIBUS PLEBIS URBANAE
SEXAGENOS DENARIOS VIRITIM DEDI ET COLONIS MILITUM MEORUM CONSUL QUINTUM EX MANIBIIS VIRITIM
MILLIA NUMMUM SINGULA DEDI ACCEPERUNT ID TRIUMPHALE CONGIARIUM IN COLONIS HOMINUM CIRCITER
CENTUM ET VIGINTI MILLIA   CONSUL TERTIUM DECIMUM SEXAGENOS DENARIOS PLEBEI QUAE TUM FRUMENTUM
PUBLICUM ACCIPIEBAT DEDI EA MILLIA HOMINUM PAULLO PLURA QUAM DUCENTA FUERUNT PECUNIAM PRO
AGRIS QUOS IN CONSULATU MEO QUARTO ET POSTEA CONSULIBUS M.CRASSO ET CN.LENTULO AUGURE
ADSIGNAVI MILITIBUS SOLVI MUNICIPIS EA SUMMA SESTERTIUM CIRCITER SEXSIENS MILLIENS FUIT QUAM
PRO ITALICIS PRAEDIS NUMERAVI ET CIRCITER BIS MILLIENS ET SESCENTIENS QUOD PRO AGRIS PROVINCIALIBUS
SOLVI   ID PRIMUS ET SOLUS OMNIUM QUI DEDUXERUNT COLONIAS MILITUM IN ITALIA AUT IN PROVINCIS AD
MEMORIAM AETATIS MEAE FECI   ET POSTEA TI.NERONE ET CN.PISONE CONSULIBUS ITEMQUE C.ANTISTIO
ET D.LAELIO COS. ET C.CALVISIO ET L.PASIENO CONSULIBUS ET L.LENTULO ET M.MESSALLA CONSULIBUS ET
L.CANINIO ET Q.FABRICIO COS. MILITIBUS QUOS EMERITEIS STIPENDIS IN SUA MUNICIPIA DEDUXI PRAEMIA


(colonna 4)
NUMERATO PERSOLVI QUAM IN REM SESTERTIUM QUATER MILLIENS CIRCITER IMPENDI   QUATER PECUNIA
MEA IUVI AERARIUM ITA UT SESTERTIUM MILLIENS ET QUINGENTIENS AD EOS QUI PRAERANT AERARIO
DETULERIM   ET M.LEPIDO ET L.ARRUNTIO COS. IN AERARIUM MILITARE QUOD EX CONSILIO MEO
CONSTITUTUM EST EX QUO PRAEMIA DARENTUR MILITIBUS QUI VICENA AUT PLURA STIPENDIA EMERUISSENT
HS MILLIENS ET SEPTINGENTIENS EX PATRIMONIO MEO DETULI   AB EO ANNO QUO CN. ET P.LENTULI
CONSULES FUERUNT CUM DEFICERENT PUBLICAE OPES TUM CENTUM MILIBUS HOMINUM TUM PLURIBUS
MULTO FRUMENTARIOS ET NUMMARIOS TRIBUTUS EX HORREO ET PATRIMONIO MEO EDIDI   CURIAM
ET CONTINENS EI CHALCIDICUM TEMPLUMQUE APOLLINIS IN PALATIO CUM PORTICIBUS AEDEM DIVI
IULI LUPERCAL PORTICUM AD CIRCUM FLAMINIUM QUAM SUM APPELLARI PASSUS EX NOMINE EIUS QUI
PRIOREM EODEM IN SOLO FECERAT OCTAVIAM PULVINAR AD CIRCUM MAXIMUM AEDES IN CAPITOLIO
IOVIS FERETRI ET IOVIS TONANTIS AEDEM QUIRINI AEDES MINERVAE ET IUNONIS REGINAE ET IOVIS
LIBERTATIS IN AVENTINO AEDEM LARUM IN SUMMA SACRA VIA AEDEM DEUM PENATIUM IN VELIA AEDEM
IUVENTATIS AEDEM MATRIS MAGNAE IN PALATIO FECI   CAPITOLIUM ET POMPEIUM THEATRUM UTRUMQUE
OPUS IMPENSA GRANDI REFECI SINE ULLA INSCRIPTIONE NOMINIS MEI RIVOS AQUARUM COMPLURIBUS
LOCIS VETUSTATE LABENTES REFECI ET AQUAM QUAE MARCIA APPELLATUR DUPLICAVI FONTE NOVO IN
RIVUM EIUS INMISSO   FORUM IULIUM ET BASILICAM QUAE FUIT INTER AEDEM CASTORIS ET AEDEM
SATURNI COEPTA PROFLIGATAQUE OPERA A PATRE MEO PERFECI ET EANDEM BASILICAM CONSUMPTAM
INCENDIO AMPLIATO EIUS SOLO SUB TITULO NOMINIS FILIORUM MEORUM INCOHAVI ET SI VIVUS NON
PERFECISSEM PERFICI AB HEREDIBUS MEIS IUSSI   DUO ET OCTOGINTA TEMPLA DEUM IN URBE CONSUL
SEXTUM EX AUCTORITATE SENATUS REFECI NULLO PRAETERMISSO QUOD EO TEMPORE REFICI CDEBEBAT
CONSUL SEPTIMUM VIAM FLAMINIAM AB URBE ARIMINUM REFECI PONTESQUE OMNES PRAETER MULVIUM
ET MINUCIUM   IN PRIVATO SOLO MARTIS ULTORIS TEMPLUM FORUMQUE AUGUSTUM EX MANIBIIS FECI
THEATRUM AD AEDEM APOLLINIS IN SOLO MAGNA EX PARTE A PRIVATIS EMPTO FECI QUOD SUB NOMINE
M.MARCELLI GENERI MEI ESSET   DONA EX MANIBIIS IN CAPITOLIO ET IN AEDE DIVI IULI ET IN AEDE
APOLLINIS ET IN AEDE VESTAE ET IN TEMPLO MARTIS ULTORIS CONSACRAVI QUAE MIHI CONSTITERUNT
HS CIRCITER MILLIENS AURI CORONARI PONDO TRIGINTA ET QUINQUE MILLIA MUNICIPIIS ET COLONIS
ITALIAE CONFERENTIBUS AD TRIUMPHOS MEOS QUINTUM CONSUL REMISI ET POSTEA QUOTIENSCUMQUE


(colonna 5)
IMPERATOR APPELLATUS SUM AURUM CORONARIUM NON ACCEPI DECERNENTIBUS MUNICIPIIS ET COLONIS AEQUE
BENIGNE ADQUE ANTEA DECREVERANT   TER MUNUS GLADIATORIUM DEDI MEO NOMINE ET QUINQUIENS FILIORUM
MEORUM AUT NEPOTUM NOMINE QUIBUS MUNERIBUS DEPUGNAVERUNT HOMINUM CIRCITER DECEM MILLIA   BIS
ATHLETARUM UNDIQUE ACCITORUM SPECTACULUM POPULO PRAEBUI MEO NOMINE ET TERTIUM NEPOTIS MEI
NOMINE LUDOS FECI MEO NOMINE QUATER ALIORUM AUTEM MAGISTRATUUM VICEM TER ET VICIENS PRO CONLEGIO
QUINDICEM VIRORUM MAGISTER CONLEGII COLLEGA M.AGRIPPA LUDOS SAECLARES C.FURNIO C.SILANO COS.
FECI   CONSUL XIII LUDOS MARTIALES PRIMUS FECI QUOS POST ID TEMPUS DEINCEPS INSEQUENTIBUS ANNIS S.
C. ET LEGE FECERUNT CONSULES   VENATIONES BESTIARUM AFRICANARUM MEO NOMINE AUT FILIORUM MEORUM
ET NEPOTUM IN CIRCO AUT IN FORO AUT IN AMPHITHEATRIS POPULO DEDI SEXIENS ET VICIENS QUIBUS
CONFECTA SUNT BESTIARUM CIRCITER TRIA MILLIA ET QUINGENTAE NAVALIS PROELI SPECTACLUM POPULO
DEDI TRANS TIBERIM IN QUO LOCO NUNC NEMUS EST CAESARUM CAVATO SOLO IN LONGITUDINEM MILLE
ET OCTINGENTOS PEDES IN LATITUDINEM MILLE ET DUCENTOS   IN QUO TRIGINTA ROSTRATAE NAVES
TRIREMES AUT BIREMES PLURES AUTEM MINORES INTER SE CONFLIXERUNT QUIBUS IN CLASSIBUS PUGNAVERUNT
PRAETER REMIGES MILLIA HOMINUM TRIA CIRCITER   IN TEMPLIS OMNIUM CIVITATIUM PROVINCIAE ASIAE VICTOR
ORNAMENTA REPOSUI QUAE SPOLIATIS TEMPLIS IS CUM QUO BELLUM GESSERAM PRIVATIM POSSEDERAT   STATUAE MEAE
PEDESTRES ET EQUESTRES ET IN QUADRIGEIS ARGENTEAE STETERUNT IN URBE XXC CIRCITER QUAS IPSE SUSTULI EXQUE EA
PECUNIA DONA AUREA IN AEDE APOLLINIS MEO NOMINE ET ILLORUM QUI MIHI STATUARUM HONOREM HABUERUNT POSUI
MARE PACAVI A PRAEDONIBUS   EO BELLO SERVORUM QUI FUGERANT A DOMINIS SUIS ET ARMA CONTRA
REM PUBLICAM CEPERANT TRIGINTA FERE MILLIA CAPTA DOMINIS AD SUPPLICIUM SUMENDUM TRADIDI
IURAVIT IN MEA VERBA TOTA ITALIA SPONTE SUA ET ME BELLI QUO VICI AD ACTIUM DUCEM DEPOPOSCIT
IURAVERUNT IN EADEM VERBA PROVINCIAE GALLIAE HISPANIAE AFRICA SICILIA SARDINIA QUI SUB SIGNIS
MEIS TUM MILITAVERINT FUERUNT SENATORES PLURES QUAM DCC IN IIS QUI VEL ANTEA VEL POSTEA
CONSULES FACTI SUNT AD EUM DIEM QUO SCRIPTA SUNT HAEC LXXXIII SACERDOTES CIRCITER CLXX
OMNIUM PROVINCIARUM POPULI ROMANI QUIBUS FINITIMAE FUERUNT GENTES QUAE NON PARERENT
IMPERIO NOSTRO FINES AUXI GALLIAS ET HISPANIAS PROVINCIAS ITEM GERMANIAM QUA INCLUDIT OCEANUS
A GADIBUS AD OSTIUM ALBIS FLUMINIS PACAVI   ALPES A REGIONE EA QUAE PROXIMA EST HADRIANO MARI
AD TUSCUM PACIFICAVI NULLI GENTI BELLO PER INIURIAM INLATO   CLASSIS MEA PER OCEANUM AB OSTIO RHENI


(colonna 6)
AD SOLIS ORIENTIS REGIONEM USQUE AD FINES CIMBRORUM NAVIGAVIT QUO NEQUE TERRA NEQUE MARI
QUISQUAM ROMANUS ANTE ID TEMPUS ADIT CIMBRIQUE ET CHARYDES ET SEMNONES ET EIUSDEM TRACTUS
ALII GERMANORUM POPULI PER LEGATOS AMICITIAM MEAM ET POPULI ROMANI PETIERUNT MEO IUSSU ET
AUSPICIO DUCTI SUNT DUO EXERCITUS EODEM FERE TEMPORE IN AETHIOPIAM ET IN ARABIAM QUAE APPELLATUR
EUDAEMON MAXIMAEQUE HOSTIUM GENTIS UTRIUSQUE COPIAE CAESAE SUNT IN ACIE ET COMPLURA OPPIDA
CAPTA   IN AETHIOPIAM USQUE AD OPPIDUM NABATA PERVENTUM EST CUI PROXIMA EST MEROE   IN
ARABIAM USQUE IN FINES SABAEORUM PROCESSIT EXERCITUS AD OPPIDUM MARIBA   AEGYPTUM IMPERIO
POPULI ROMANI ADIECI   ARMENIAM MAIOREM INTERFECTO REGE EIUS ARTAXE CUM POSSEM FACERE
PROVINCIAM MALUI MAIORUM NOSTRORUM EXEMPLO REGNUM ID TIGRANI REGIS ARTAVASDIS FILIO NEPOTI
AUTEM TIGRANIS REGIS PER TI.NERONEM TRADERE QUI TUM MIHI PRIVIGNUS ERAT   ET EANDEM GENTEM
POSTEA DESCISCENTEM ET REBELLANTEM DOMITAM PER GAIUM FILIUM MEUM REGI ARIOBARZANI REGIS
MEDORUM ARTABAZI FILIO REGENDAM TRADIDI ET POST EIUS MORTEM FILIO EIUS ARTAVASDI   QUO INTERFECTO
TIGRANEM QUI ERAT EX REGIO GENERE ARMENIORUM ORIUNDUS IN ID REGNUM MISI PROVINCIAS OMNIS
QUAE TRANS HADRIANUM MARE VERGUNT AD ORIENTEM CYRENASQUE IAM EX PARTE MAGNA REGIBUS EA POSSIDENTIBUS
ET ANTEA SICILIAM ET SARDINIAM OCCUPATAS BELLO SERVILI RECIPERAVI   COLONIAS IN AFRICA SICILIA
MACEDONIA UTRAQUE HISPANIA ACHAIA ASIA SYRIA GALLIA NARBONENSI PISIDIA MILITUM DEDUXI ITALIA AUTEM
XXVIII COLONIAS QUAE VIVO ME CELEBERRIMAE ET FREQUENTISSIMAE FUERUNT MEA AUCTORITATE DEDUCTAS HABET
SIGNA MILITARIA COMPLURA PER ALIOS DUCES AMISSA DEVICTIS HOSTIBUS RECEPERAVI EX HISPANIA ET GALLIA
ET A DALMATEIS PARTHO TRIUM EXERCITUM ROMANORUM SPOLIA ET SIGNA REDDERE MIHI SUPPLICESQUE
AMICITIAM POPULI ROMANI PETERE COEGI   EA AUTEM SIGNA IN PENETRALI QUOD EST IN TEMPLO
MARTIS ULTORIS REPOSUI PANNONIORUM GENTES QUAS ANTE ME PRINCIPEM POPULI ROMANI EXERCITUS
NUNQUAM ADIT DEVICTAS PER TI.NERONEM QUI TUM ERAT PRIVIGNUS ET LEGATUS MEUS IMPERIO POPULI
ROMANI SUBIECI PROTULIQUE FINES ILLYRICI AD RIPAM FLUMINIS DANULI   CITRA QUOD DACORUM
TRANSGRESSUS EXERCITUS MEIS AUSPICIS VICTUS PROFILGATUSQUE EST ET POSTEA TRANS DANUVIUM DUCTUS
EXERCITUS MEUS DACORUM GENTES IMPERIA POPULI ROMANI PERFERRE COEGIT   AD ME EX INDIA REGUM
LEGATIONES SAEPE MISSAE SUNT NUNQUAM VISAE ANTE ID TEMPUS APUD QUEMQUAM ROMANORUM
DUCEM   NOSTRAM AMICITIAM APPETIVERUNT PER LEGATOS BASTARNAE SCYTHAEQUE ET SARMATARUM
QUI SUNT CITRA FLUMEN TANAIM ET ULTRA REGES ALBANORUMQUE REX ET HIBERORUM ET MEDORUM


(colonna 7)
AD ME SUPPLICES CONFUGERUNT REGES PARTHORUM TIRIDATES ET POSTEA PHRATES REGIS PHRATIS FILIUS MEDORUM
ARTAVASDES ADIABENORUM ARTAXARES BRITANNORUM DUMNOBELLAUNUS ET TINCOMMIUS SUGAMBRORUM MAELO
MARCOMANORUM SUEBORUM RUS   AD ME REX PARTHORUM PHRATES ORODIS FILIUS FILIOS SUOS NEPOTESQUE
OMNES MISIT IN ITALIAM NON BELLO SUPERATUS SED AMICITIAM NOSTRAM PER LIBERORUM SUORUM PIGNORA
PETENS PLURIMAEQUE ALIAE GENTES EXPERTAE SUNT P.R. FIDEM ME PRINCIPE QUIBUS ANTEA CUM POPULO
ROMANO NULLUM EXTITERAT LEGATIONUM ET AMICITIAE COMMERCIUM   A ME GENTES PARTHORUM ET
MEDORUM PER LEGATOS PRINCIPES EARUM GENTIUM REGES PETITOS ACCEPERUNT PARTHI VONONEM REGIS
PHRATIS FILIUM REGIS ORODIS NEPOTEM MEDI ARIOBARZANEM REGIS ARTAVAZDIS FILIUM REGIS ARIOBARZANIS
NEPOTEM   IN CONSULATU SEXTO ET SEPTIMO POSTQUAM BELLA CIVILIA EXSTINXERAM PER CONSENSUM
UNIVERSORUM POTITUS RERUM OMNIUM REM PUBLICAM EX MEA POTESTATE IN SENATUS POPULIQUE ROMANI
ARBITRIUM TRANSTULI QUO PRO MERITO MEO SENATUS CONSULTO AUGUSTUS APPELLATUS SUM ET LAUREIS
POSTES AEDIUM MEARUM VESTITI PUBLICE CORONAQUE CIVICA SUPER IANUAM MEAM FIXA EST ET CLUPEUS
AUREUS IN CURIA IULIA POSITUS QUEM MIHI SENATUM POPULUMQUE ROMANUM DARE VIRTUTIS CLEMENTIAEQUE
IUSTITIAE ET PIETATIS CAUSSA TESTATUM EST PER EIUS CLUPEI INSCRIPTIONEM POST ID TEMPUS AUCTORITATE
OMNIBUS PRAESTITI POTESTATIS AUTEM NIHILO AMPLIUS HABUI QUAM CETERI QUI MIHI QUOQUE IN MAGISTRATU
CONLEGAE FUERUNT   TERTIUM DECIMUM CONSULATUM CUM GEREBAM SENATUS ET EQUESTER ORDO POPULUSQUE
ROMANUS UNIVERSUS APPELLAVIT ME PATREM PATRIAE IDQUE IN VESTIBULO AEDIUM MEARUM INSCRIBENDUM
ET IN CURIA IULIA ET IN FORO AUG. SUB QUADRIGIS QUAE MIHI EX S.C. POSITAE SUNT CENSUIT CUM SCRIPSI
HAEC ANNUM AGEBAM SEPTUAGENSUMUM SEXTUM SUMMA PECUNIAE QUAM DEDIT VEL IN AERARIUM
VEL PLEBEI ROMANAE VEL DIMISSIS MILITIBUS DENARIUM SEXIENS MILLIENS   OPERA FECIT NOVA AEDEM
MARTIS IOVIS TONANTIS ET FERETRI APOLLINIS DIVI IULI QUIRINI MINERVAE IUNONIS REGINAE IOVIS
LIBERTATIS LARUM DEUM PENATIUM IUVENTATIS MATRIS MAGNAE LUPERCAL PULVINAR AD CIRCUM
CURIAM CUM CHALCIDICO FORUM AUGUSTUM BASILICAM IULIAM THEATRUM MARCELLI PORTICUM
OCTAVIAM NEMUS TRANS TIBERIM CAESARUM   REFECIT CAPITOLIUM SACRASQUE AEDES NUMERO
OCTOGINTA DUAS THEATRUM POMPEI AQUARUM RIVOS VIAM FLAMINIAM IMPENSA PRAESTITA IN
SPECTACULA SCAENICA ET MUNERA GLADIATORUM ATQUE ATHLETAS ET VENATIONES ET NAUMACHIAM
ET DONATA PECUNIA COLONIS IN ITALIA OPPIDIS IN PROVINCIS TERRAE MOTU INCENDIOQUE
CONSUMPITIS AUT VIRITIM AMICIS SENATORIBUSQUE QUORUM CENSUS EXPLEVIT INNUMERABILIS


foto Vallocchia
 
 
     
 
Home Banner Torna indietro